text
stringlengths
0
24.1k
Hoc anno Burgenses de Subterranea ad invicem juraverunt ut nullum omnino Monachis darent expletum, quod vocatur tailliada. Agebant vero ista consensu Comitis Audeberti, qui pro lucro reputabat dissidium tale. Cumque Abbas et Aimericus nepos ejusdem, et Præpositus qui erat de Montagnero castro Petragorico, rem aliter non possent comprimere, Regem expetunt. Burgenses perterriti clocarium munierunt, feria II. hebdomadæ Paschalis, quæ fuit IV. Kal. Aprilis. Altera nocte duo adolescentes ebrii putantes cæteris se obseqium præstare Burgensibus, percusserunt Raymundum Monachum quemdam, qui crastino, hoc est feria IV., a nobis in claustro sepelitur. Hic nuper Missam primitus decantaverat, cum esset ortus de villa Vosiensi. Altera die, feria quinta, celebrata est Annunciatio Dominica, quæ præcedenti [hebdomada] evenerat [in] mystica Cœna. Quo facto, Abbas expetiit Regem, qui eos valde oppressit: sicque coacti servitia Monachis solita reddunt: homicidæ vero fugati sunt, domusque illorum anathemati tradita est.
Petrus Archiepiscopus Bituricensis Kal. Maii decedens (an. 1171), Stephanum habuit successorem: hic infra paucos dies Parisius, unde exstiterat oriundus, moriens, Garinum reliquit in loco suo.
(1) In alio exemplari, quinquaginta.
(2) Hoc quidem Gaufredi genus maternum; paternum vero tradit superius cap. 61. loquens de Raymundo S. Augustini Lemovicensis post Petrum Abbate. Raymundus, inquit, cognomento de Viennensis (seu Bennac) filius sororis cujusdam viri de Castro Exidolio, qui Peys Bernard Ramnolfi Lopix cognominatus est, cujus aliam sororem Eufemium habuit Ademarus de Breuil, de qua genuit Gaufredum patrem meum et fratris mei Ademari, quorum domus est in villa S. Mariae Clarimontis super Exidolium castrum.
Monasterium S. Augustini Lemovicis incœptum est construi. Tempore illo Regina Alienor cum filio Richardo Lemovicæ forte cum esset, lapides in fundamento primi jecerunt. Tempore illo Rex Henricus senior filio Richardo ex voluntate matris Aquitanorum tradidit Ducatum. Post hæc apud S. Hilarium Pictavis Dominica post Pentecosten, juxta consuetudinem, in Abbatis sedem elevatu; sed a Bertramno Burdegalensi et Joanne Pictavensi Præsulibus lancea ei cum vexillo præbatur (1).... Procedenti tempore Richardus Lemovicas veniens, in urbe cum processione suscipitur, annulo S. Valeriæ decoratur, novusque Dux ab omnibus proclamatur (an. 1172).
Anno sequenti (an. 1173) Raymundus Comes Tolosanus Lemovicæ veniens, et coram Rege Anglorum et uxore filioque Richardo et Principibus multis pro urbe Tolosana hominium fecit (2), prædictumque civitatem ex eorum beneficio recepit. Qui Raymundus tunc patefacit Regi qualiter filii et uxor contra illum conspiravere. Rex consilio illius, quasi gratia venandi cum paucis egressus, velociter urbes munivit et castra. Regrediens inde Raymundus, et Rex Anglorum per Vosias iter fecit, quo populus multus occurebat.... Dominica qua cantatur invocavit me, factum est hominium istud V. (leg. VIII.) Kal. Martii. Ipsa die in conspectu Regis Guillermus Abbas de Padingas in Burdegalensem archiepiscopum [consecratur.] Feria IV. Heroes, qui per dies VII. Concilium celebravere, Lemovica discedunt ab urbe....
Patre ac filio per biennium in alterutrum sævientibus, adeo Rex [Angliæ senior] multis thesauris exhaustis, nauseatus est, ut Brabantionibus qui ei parebant, pro mercede spatham Regiæ coronæ in gagium mitteret. Loculus denique cum quodam Normanniæ Episcopo, a quo pro consuetudine pœnitentiam accipere solet, ab eo tale responsum Rex accepit: « Si fieres humilis peregrinus Thomæ Cantuariensis, credo tibi pacem a Domino dari ». Qui ait illi: « Si digneris venire mecum, pergerem libenter ». Respondit Episcopus: « Ibo gaudenter ». Mare transmeato, condictum expetit locum. Cumque devote vigilias celebraret jejunus, coram se signo a S. Martyre Archiepiscopo patrato exhilaratus est. Missa finita, ab Ecclesia procedenti adeunt nuntii, dicentes: « Jucundare, Rex Anglorum, nam de cœlo tibi datur triumphus: filius, inquiunt, tuus manzer [Guillelmus Longa-Spata] Regem Scotorum hostem tuum, cum multis millibus hesterna die captum, carceri mancipavit ». Exultanti animo Rex adstantibus ait: « Pacem mihi redditam noveritis per meritum Archiepiscopi Thomæ, cujus sedulus auxilium imploravi ».
Statim mare transmeato, [Henricus] Rotomagum venit: cujus adventu cognito, cives præ gaudio signa sonant Ecclesiarum, concrepantibus tubis turrium universarum. Auditis his, Rex Ludovicus et Philippus Comes Flandrensis, qui cum Rege minori Anglorum urbem Rotomagensem obsederant, re tantorum gaudiorum cognita, obstupuere, præsertim die altera cum viderent Regem extra urbem ire venatum. Quid multa? Rex Ludovicus, soluta obsidione, Franciam petit; deferant quippe alimenta: Flandrensis remansit ad tempus, consilio Petri de Aria (3) præfecti sui, qui ei suggessit obsidionem non derelinquere, donec ad vulgi famem infinitum expenderet aurum. Non multo post filii cum matre coram patre humiliantes sese Regi submisere: qui conjugem propriam matrem filiorum apud Angliam in turre de Salisberi per plures annos inclusit, recidivam cavens machinationem.
Supradictus Præpositus de Aria electus in Pontificem Cameracensem, infra breve tempus occiditur a clientibus Jacobi de Avesnes, qui zelotypiæ furore oderat illum. Hunc Comes exhæredavit, quousque Jacobus eidem Flandrensi cum XV. Comitibus ac duobus Ducibus jusjurandum dare vellet, sceleris hujus conscium se non fusse. Iste Comes insulam, quæ dicitur Gravelina, subdidit sibi, quæ Regem olim habuisse dicitur.
(1) « Inveni, inquit Auctor Chronici S. Martini Lemovicensis, in Chronica S. Martialis (sic semper designat Chronicon Gaufredi Vosiensis) quod quando Henricus [Rex Angliae] de voluntate uxoris suae dedit Ricardo filio suo Ducatum Aquitaniae, ipse venit Pictavim apud S. Hilarium, ibidem in sede Abbatis positus ab Archiepiscopo Burdegalensi et Episcopi Pictavensi, et fuit cim processione receptus. Postea attulerunt sibi vexillum et lanceam. Post haec venit Lemovicas, ubi fuit processionaliter receptus et annulo B. Valeriae decoratus in civitate; et sic fuit Dux proclamatus. Tamen cives nostri dicunt aliter, quia in Ecclesia B. Stephani fit omnino novus Dux Aquitaniae, et ibi est cappa qua induitur, et corona, et aliae consuetudines scriptae. De juribus et consuetudinibus Ducum parum sciunt Lemovicenses, quia Henricus Rex, ut dicitur, detulit in Angliam omnia scripta ». Subjungit idem Chronographus ordinem ceremoniarum, quae olim in Aquitaniae Ducum inauguratione observari solitae erant, qualem ex Ms. codice S. Stephani Lemovicensis edidit Beslius in Hist. Comitum Pictav. p. 183. nosque mox recudi curabimus.
(3) Petrus hic de Aria vocatur a caeteris Historicis Robertus de Aria, praeterquam in catalogo Ms. Hasnoniensi ubi Petrus Sabaudius appellatur. Erat is humili genere ortus, patre fabro Carnotensi, Alberico teste. In gratiam vero Philippi Comitis irrepserat, cujus etiam Cancellarius extitit, et hujus favore Principis ad magnas pervenerat opes; quod ipsi Procerum conflavit invidiam.
Anno quo supra (an. 1173), frater meus Ademarus miles obiit, in festo B. Mariæ Magdalenæ, die Dominica. Post unum mensem Ademarus patruum compulit Bernardum Exidolium abdicare castrum. Hinc oritur hostilitas gravis inter Principes multos. Tandem Arnaco una cum Geraldo Lemovicensi Episcopo congregantur Raymundus de Torenna, Archambaldus de Comborno, Guillermus Sector-ferri filius Comitis Engolismensis, cum Principibus multis, in Exaltatione S. Crucis, feria sexta; ibidemque Exidolium Bernardus nepoti Ademaro dimisit, accepto ab eo castro de Celon cum jurejurando. Cernens Ademarus Archambaldum cum uxore in castro de Celon diutius immorari, timens pro sui detrimento talia actitari, avunculo vel Principibus qui juraverant, machinabatur dolos. Per hyemem occasione nebulæ cujusdam diei, tussis adeo immoderata populum corripuit, ut aliquibus in locis quidam interiisse dicantur. Tunc Ademarus municipium de Bré post Natale obsedit, ac per dies Quadragesimæ terram dominorum re Turribus devastavit. Tunc Oliverius de Turribus ad sui generis ignominiam, licet necessitate urgente, Arnaco munitionem misit, quoadusque infidelium Monasterii consumerentur promptuaria. Arnaldus quidam Basculus, qui dicebatur Delusus, a militibus Oliverii peremptus cecidit de equo; qui a suis de Arnaco multo luctu delatus, in Hospitali de Celon potius projectus, quam tumulatus est.
Paschalis dies veneranda tunc evenit IX. Kal. Aprilis, anno ab Incarn. Domini MCLXXIV. Dominica in Albis Petrus Abbas [S. Martialis] ultimam majorem Missam celebravit, hydropi morbo pene laborans. Die seu feria II. quæ fuit Kal. Aprilis nocte, consilio accolarum, redditur castrum de Celon Ademaro Vicecomiti: tuncque nix cecidit multa. Die S. Martialis Petrus Abbas indutus alba et cappa, novissimam ante sepulcrum vix collectam explevit. Post Octavas ejusdem Apostoli pacem ad invicem fecere; accepitque Bernardus ab Ademaro castrum S. Aredii pro castro Celonensi. Domnus igitur Petrus dum festinat ad extrema, a burgensibus impetebantur ut murorum magnam partem construeret. Et quia seditio erat inter Regem et filios, opus accelerabant, ne quandoque Dux fieri prohiberet, reddita pace: quod ita postmodum contigit evenire. Et quia Abbas tam subito operi tunc nequibat insistere, ruperunt Burgenses fontis venam quæ lætificat castrum, servientibus et famulis captis prius....
Amalricus Rex Jerosolymorum portionem non modicam salutaris ligni transmisit de Vret per Episcopum S. Georgii de Rama Grandismontensibus, qui olim Monachus exstitit Burgi Dolensis. Hic orandi gratia Sanctum adiit Martialem, dehinc infirmam visitat Abbatem Petrum. Inde Amalricus (an. 1173) decedens regnum filio tradidit Balduino. Omnia Sacramenta Ecclesiæ Petrus Abbas legitime petiit et accepit.... IV Idus Septembris (an. 1174) coram nobis omnibus spiritum exhalavit....
Ramnulphus frater illius, Monachus Dolensis, in Abbatem S. Savini tunc promotus est. Hi filii exstiterunt Ramnulphi Escoblart nobilis viri de Castello Rofec, quod est in Biturico. Horum fratres fuerent Sylvester atque Guillermus, necnon et Gaudinus ille, qui castrum de Ramafort egregia probitate construxit....
Heroum aliquando Principumque Provincialium multitudo in castro de Belcaire diebus æstatis celebrarunt inania festa. Causa fuit a Rege Anglorum dies indicta reconciliationis gratia Raymundi Ducis Narbonensis et Adelfonsi Regis Aragonensis. Sed Reges quadam de cause defuere: tyranni nomen suum inaniter celebravere. Tolosanus [Comes] Raymundo Dagout militi munifico centum millia solidorum dedit, qui statim millenas dividens per centenas, centum militibus singulis singulas tribuit millenas. Bertrans Raiembaus (seu Raoubaux) duodecim jugis boum sulcari fecit castri plateas, ac perinde seminari denarios usque ad triginta millia solidorum. Guillelmus Gros de Martello, qui trecentos milites secum habebat (erat quippe curia illa fere decem mille militum) omnes cibos de coquina cum candelis de cera et tæda coxisse refertur. Comitissa Sorgest coronam pretiatam XL. millia solidorum ibidem misit; disposuerant enim Guillelmum Mita (vel Evita) vocari Regem super histriones universos, ni ipse quadam de causa defuisset. Ramnous de Venou seu Raymundus de Venoul, triginta equos, causa jactantiæ, coram omnibus igne cremavit.
Quia de Provincialibus ita descripsi, aliquid memorabile de Vicecomitibus nostris referam. Ademarus ille qui postmodum Cluniaco Monachus exstitit, venientem Lemovicas Guillelmum, Tolosani generum Guillelmi, pro consuetudine procuravit. Petiit ergo Dapifer piper a Constantino de la Sana: qui ducens illum in domum quamdam, ubi piper absque æstimatione erat expositum solo, veluti glans porcis servitura: « En, ait, accippe piper ad Comitis salsas ». Et abrepta rustica pala, non tam præbebat, quam projiciebat piper. Divulgata res est favorabiliter in aula Dux vero rem tacitus considerabat. Contigit aliquando Ademarum Vicecomitem Pictavis adesse. Prohibuit igitur Comes ne quis Vicecomiti, venderet ligna. Tunc clientes Ademari comparavere nucum aggeres immensos, ex quibus rogum accendunt. Hoc cognito, Dux favore congruo extulit Lemovicenses, qui illos multifarie reprehendere tentaverat rusticatis causa seu nota.
Guido de Turribus filius Guidonis, frater primo-geniti Gulpherii (1) dum esset obses Pictavis sub Comite prædicto, ait [Comes] subsannando ad illum: « Petrus de Petra-Bufferia, Archambaldus et Ebolus fratres mei cras publice devastabunt terram Bernardi avunculi sui, nullumque ei auxilium præstabis? » Guido rem dissimulans, hospitium petit, hospitem orans ut Guidonem quærentibus fingeret ægrum: ipse vero sub habitu scutigeri exiit urbem. Dehinc pervolans iter die nocteque, ad galli cantum castrum de Turribus adiit; mutatesque equis, assumptus paucis militibus, apparente aurora, Pompadour devenit. Inde Bernardum velociter quæsitum reperit, eumque reddidit animæquiorem. Archambaldus interim terram cum multis avunculi vastans, apud S. Gallum furia investus properabat, cum repente Guido de Turribus et Bernardus, hora septima, cum paucis irruunt super eos, loco qui dicitur Las-Fourcas-soubre-Ecillat; dum fugiunt, milites capiuntur plures, præda tota ab illis excussa: mulus Petri de Petra-Bufferia captus est. Quo facto. Guido Pictavium ocius repetivit. Quadam die, Petrum sic afflatus est Guido S. Britii: « Bernardus sic et sic Archambaldum inhoneste fugavit; nam et ego interfui, et palafredum tuum ibi captum habeo ». Tunc Petrus ultra quam credi potest confusus, Guidonem hac de re coram Principe accusat. Accitus a Duce Guido, respondit: « Domino carnali, cujus prægrandi potior fevo, cognito damno illius, in auxilium quantocius festinavi; per terram meam cursim transiens, ad mensam non comedi, lecto non quievit, amicos, donec regrederer, minime salutavi ». His auditis, Dux in hoc facto eumdem Guidonem non reum, sed laudabilem declaravit. Interim ad proposita redeamus.
Ab electione D. Isemberti anno primo (an. 1176), mense nono, festo S. Mariæ Magdalenæ, D. Rodulphus Abbatiæ Cluniacensis relinquens pompam, Prioratum de Caritate repetiit, ubi quondam laudabilem exercuerat vitam: huic Cluniaco succedit Gauterius uno anno, mensibus tribus....
Gilbertus Malamortensis fecit variam vestem, quam vocavit Archambaldus de Prasagosa. Idcirco ab eodem oculis cum Ademaro fratre privatur, frater tertius Petrus Clalaseus occiditur; erant enim sui vici de Grauleria. Archambaldus Vicecomes Combornensis manutenebat eos, dum vim facerent Girberto. Qui, assumptis Basculis qui ab Ebolo discedebant, vigilia S. Martini terram Archambaldi Combornensis deprædatus, orditus est guerram Dominico Adventu, et a nullo scelere abstinuit; solemni hebdomada Natalis J. C. insontes quos ceperant Basculi, in Corresia, fracto gelu, immersos elevabant, barba congelata cum corpore toto. His discedentibus, venit ex improviso le Bar feria IV. ante Dominicam Quadragesimæ. Quid plura? castrum illico cepit. Geraldus pater Girberti dixit illi a quo tenebatur: « Quis est tu? » Respondit: « Picameill. » Ait ille: « Bene picasti: Malamortensem Principem cepisti ».
Rainaldus Usercensis Abbas VII. Idus Aprilis apud S. Martialem obiit; ante januas B. Austricliani reponitur. Brabantiones tunc graviter Exandonensem terram devastavere: novissime Malamortense castrum, tutelæ causa, petiere. Dominica in Palmis, D. Isembertus Abbas publice populos incitavit ad arma: qui prompta voluntate parati venere. Episcopum Geraldum Grandimonte tunc morantem adeunt, qui libenter comitatus est properantes. Abbas secum pretiosam detulit crucem, quam Guillermus Vidal apportaverat olim ab Hierosolymis cum ossibus uxoris in via defunctæ, Dominica II. de Adventu, VI. Idus Decembris (an. 1168), anno quo Audebertus de Marchia et Guillermus Engolismensis consurrexerunt contra Regem Anglorum.
(1) Alia exemplaria sic habent : Guido filius Guidonis, & Gulpherius de Turribus, filii Ademari de Turribus, frater primo-genitus Geraldi & Gulpherii ; sed male.
Igitur præsente Abbate et Præsule, Dominica Cœna, XI. Kal. Aprilis [Maii] (an. 1177), Ademarus Vicecomes Lemovicensis in prima acie; Archambaldus Combornii Vicecomes in secunda; Oliverius de Turribus in tertia; Eschivard de Chabanes in quarta, cum paucis duo millia utriusque sexus ab hora VI. usque ad XI. inter Malamortem atque Brivam trucidavere. Petrus Iterii de Visio solus ex militibus nostris ibidem perimitur: Lambertus de Faventinas infra Brivam cum suis evasit in castro Malamortensi: occisorum Princeps Guillelmus Clericus quondam crudeliter trucidatus est (1). Hic cum eisdem sub Frederico Romanam olim vastaverat urbem, eratque oriundus ex Cameracensi castro, quod vocatur Autbois. Feria IV. hebdomadæ Paschalis centum fere millia hominum et ducenti milites undique confluxere. Eo die venit Lobar, cepitque burgum et castrum de Segur, destruens mœnia universa, suasu Raymundi de Torenna. Ipso Pascha in castro de Segur obiit uxor Fulcherii de Peirusa; pauperes reficiuntur qui ad caritatem concurrerant; quæ Arnaco tumulatur. Sequenti Dominica, milites regressi eleemosynam plenariam egenis erogavere.
Fuit eo anno fames, mortalitas et siccitas intolerabilis. Post prælium Malamortense etiam ante messem abundantia exstitit panis.
Episcopus Geraldus XL. Sacerdotii sui anno, ab incarnatione vero Domini MCLXXVII. prima noctis vigilia quæ feriam VI. præcedit, obiit Nonis Octobris, et sepultus est juxta Eustorgium in Monasterio S. Augustini, Dominica, festo Dyonisii Martyris. Hic Cœnobitis recentibus exstitit munificus, antiquis vero austerus: fuit nempe dives multum. A cujus transitu die CXXV. Februarii IV. Idus eligitur Sebrandus Archidiaconus de Thoarcesi, quamvis occulto; quia Regi Anglorum res displicebat.
Kal. Julii XIV. Dominica, D. Martinus Prior obiit Lemovicæ; quo die loco illius ego deveni Vosias. Kal. Septembris delecta est apud S. Aredium Sebrandi electio. Idcirco expulsi sunt Canonici a propria domo: extranea facta est mater a filiis, ac per annum ac menses novem omni caruit mysterio divino.
Comes de Marchia Audebertus, unici filii morte orbatus, tristitia decidit in magna. Nam præter Marquisiam sterilem filiam, nullum habebat fratrem aut sororem, filium seu filiam, nepotem seu neptem. Nam uxorem reliquerat, quam Chalo de Pons postea duxit. Olim Garacto Bernardus Dauric satelles Comitis Gaufredum Panet militem cum illa secretius colloquentem die ipso Parasceve occiderat; ideoque repudiatur.... Comes itaque Audebertus coram Guillermo de Axia Priore Grandimontensi, Engolismensi Episcopo, Isemberto S. Martialis, Raymundo S. Augustini Abbatibus, Bartholomæo Petri de Scalanis, terram suam vendidit Henrico Regi Anglorum: acceptisque ab ipso quinque mille marchis argenti, abiit Hierosolymam (2). Sed Gaufredus de Lesigniaco cum fratribus restitit, dicens ad se ut hæredem Marchiam pertinere (2), et obtinuit....
Anno ab Incarn. Dom. MCLXXVIII. feria quarta, Idibus Septembris, Luna XXVIII. serena die, circa horam quintam sol eolipsim patitur; cujus sphera ab Oriente celari cœpit usque ad Lunæ secundæ vel tertiæ instar. Stella Veneris a parte Aquilonis visa est. Post sextam ab Oriente, ordine que nigredo, claritas rediit, quousque sol plene reluxit. Tunc alterutrum facies nostras videbamus, quales habent qui fornacem succendunt æris candentis.
Feria V. exeunte Septembri, Burgensis quidam cum familia sua, qui dicebatur Joannes de Casana, apud Martellum die clara Raymundum Vicecomitem de Torenna cepit: cunctisque videntibus in altam turrim ductum inclusit, quousque postridie placitum illis jurarent multi Barones, una cum Saibrando Episcopo, restitui quæ ipsi repetebant; liberatoque Vicecomite, oculis privantur universi.
Anno ipso tanta lini ac ceræ fuit inopia, ut camisia, quæ pro novem denariis solebat haberi, venderetur duos solidos et quatuor denarios; libra ceræ, quæ solebat venundari quatuor aut quinque denarios, compararetur decem denarios.
(1) Huc spectant, quæ leguntur etiam in chronico ms. S. Martini Lemovicensis. Anno Domini MCLXXVII, XXI die mensis Aprilis, in die Coenae, vergente dici vespere, dedit Dominus victoriam Geraldo Episcopo Lemovicensi de Braibansonibus, quorum erat caput Willelmus Clericus, qui mortuus fuit in eodem conflictu, cum duobus nullibus sive amplius, apud castrum de Malemort, cum unica vocaretur dictum castrum Beaufort. Alexandrus vivente, Ludovico regnante, Ricardo Pictavensi Comite, Ademar Vicecomite Lemovicensi praedictae victoriae primicerae existente.
(2) Auctor chronici S. Martini Lemovicensis hæc addit. De isto Comite dicebatur quod Rex mandaverat ipsum in Angliam ; et cum capere vellet eum, secrete et latenter fugit. Nam ostenderat sibi poenas, quibus vexabat Barones Pictavenses, et propter hoc fecerat venditionem. Dicebatur etiam quia Diabolus filium suum vivum rapuerat, propter mortem cujusdam militis, quem injuste occiderat.
(3) Nomine videlicet Mathildis sponsæ Hugonis IX. de Lesiniaco, fratris Gaufredi, filiæ Wulgrini III. comitis Engolismensis, neptisque Pontiæ de Marchia, uxoris Wulgrini II. comitis itidem Engolismensis.
Kalendis Decembris, Saibrandus primo in sede a quibusdam Canonicis Lemovicensibus levatur apud Solemniacum, dehinc velocius recesserunt. Deinde Romam pergens, magna in Synodo quæ habita est sub Alexandro Papa Præsulum pene totius orbis in Quadragesima, consecratus est a Guarino Bituricensi Archiepiscopo, D. Isemberto S. Martialis et aliis quibusdam obstantibus Abbatibus.... Cluniacensis Abbas Guillermus, infirmitate mediante defuit: qui non multo post decedens, successorem habuit Theobaldum....
Octavis S. Martialis, Guillermus filius Wlgrini Comes Engolismensis, Ademarus Vicecomes Lemovicensis, Oliverius filius Gulpherii senioris de Turribus cum aliis multis ascenderunt Hierosolyma. Engolismensis Comes Guillermus Sector-ferri obiit VII. Idus Augusti apud Messinam Siciliæ urbem.
Kalendas Novembris XVII. a promotione sua IX. anno (an. 1178), die Lunæ, obiit Petrus Vosiensis Abbas, ac juxta R. avunculum suum tumulatur. Imminente Sabbato, die S. Caprasii coram domino Isemberto Abbate S. Martialis eligitur Guillelmus Prior Calesii, licet absens.
Kalendis Novembris feria v. [anno] MCLXXIX. ab Incarn. Domini, ætatis suæ XIV. unctus est Regem Philippus Remis a Guillermo avunculo suo, ejusdem urbis Metropolitano. Sequenti Dominica Guillermus Vosias primo ingreditur, et festo S. Martini Turonensis apud Brivam a Sebrando Præsule benedicitur....
His diebus, Aimericus Brunus Cœnobium, quod vocatur ad Altas-valles, construens, comparatis terris quæ sufficerent XIII. Fratribus cum totidem famulis, Canonicis tradidit de Corona. Hujus rogatu, Comes R. castrum quod vocatur Trasdos, nomine mutato, Monberon vocitavit.
Post magnam Synodum (an. 1180), sequenti Quadragesima obiit Garinus Bituricensis Metropolitanus: et in Cœna Domini decessit Oliverius de Turribus, XV. Kal. Aprilis, Hierosolymis; et Sabbato Sancto, præsente Audeberto Comite de Marchia, Ademaro Vicecomite Lemovicensi, Bernardo quoque de Turribus consanguineo, non ignobili traditur sepulturæ.
In Ascensione Domini apud S. Dyonisium Philippus II. Rex coronatur, et uxor illius Elizabeth consecratur. Die ipso Bituricæ Guillelmus cognomento Joqualis, qui patrem defendendo fecerat homicidium, laqueo suspenditur. Hujus ad tumulum signa quadam fieri visa sunt, quousque populus conveniret immensus.
Primus Saibrandi Præsulis introitus in urbem Lemovicensem XIII. Kal. Augusti, Luna XXIV. celebratus est (an. 1180): tunc Missam ipse festivam explevit, ac deinceps non caruit divinis Officiis. Pontifex iterum ab ingressu urbis ad tempus abstinuit, eo quod Rex Anglorum Henricus II. senior animum ex parte, non ex toto, precibus amicorum flexisset.
Comes de Marchia ultimus Audebertus obiit Constantinopoli in Decollatione S. Joannis-Baptistæ; a cujus obitus die XXIV. Ludovicus Pius regni sui anno XLIV. filii vero sui primo, XII. (1) Kal. Octobris defungitur Parisius, et in Cœnobio, quod dicitur Barbeu, tumulatur, eo quod esset humilis usquequaque....
Monasterium S. Augustini Lemovicensis a Saibrando et Geraldo Caturcensi V. Kal. Novembris, et feria III. in Natale Apostolorum Simonis et Judæ Ecclesia S. Geraldi consecratur.... Die Natalis Domini Lemovicis festive suscipitur Ademarus Vicecomes ad Hierosolymis regressus (an. 1181). Ainricus quoque Blesensis testator eleemosinæ Comitis Audeberti perinde rediens, obiit statim festo S. Valerici mense Februarii.
Pontifex Saibrandus secunda vice urbem repetit suam, favente gratia Regis ac Principis. Sequenti Quadragesima, Rex cum eodem in Cœnobio Grandimontensi, precibus Religiosorum, fevum quod auferebat indulsit, sicut ex beneficio Ducis noscitur habere.
Die ipso Paschæ Non. Aprilis, a militibus Ademarus filii Sicardi de Marueil non longe a Montepislerio occiditur Comes Provinciæ una cum Guidone de Seveyrac. Quapropter magna exercuit mala Adelfonsus Rex Aragonensis frater defuncti. Tempore Paschali, Eboli consilio, villam de S. Angelo capiunt hostes, quorum auctor exstitit le Bar.
Dominica post Rogationes XVI. Kal. Junii a Saibrando Episcopo, Guillermo Vosiensi, Odone Brantomensi, Stephano de Castris Abbatibus, Bartholomæo de Caslanis et de Artigia Prioribus, B. Aredii corpus a proprio elevatur mausoleo, imminente constructione parietum novorum Basilicæ. Vicecomes Ademarus cum aliis innumeris, simulque Principes de Turribus, pro consuetudine, ejusdem corpus bajulant Patris.
Hebdomada magna Pentecostes, Synodum primo Pontifex tenuit in urbe: tunc tam ipse quam Canonici invicem disceptantes, XXIII. Canonicos sub una die crearunt.
Joannis-Baptistæ Natali, Richardus Comes Pictavensis populo Lemovicensi mandat suos evertere muros: quod protinus adimpletur (2).
Natali Apostolorum Petri et Pauli Wlgrinus Comes Engolismensis decessit, a morte patris biennio nondum expleto. Hic filiam unicam reliquit, quæ magnæ calamitatis materia patriæ fuit. Guillermus siquidem et Ademarus defuncto inhiabant succedere fratri, qui a Duce repulsi, confugerunt ad Ademarum fratrem Lemovicis: qui favendo eis inimicitias Ducis incurrit, qui cum puella terram obtinere tentavit.
Legatus igitur Henricus Albanensis Episcopus tunc multo cum exercitu perrexit contra hæreticos Albigenses. Castro de la Vaur expugnato, Raymundus de Vernoil occiditur. Filia Tolosani Alaizia idem tradidit castrum Legato; et Rogerius Biterrensis vir ejus cum Principibus multis hæreticam pravitatem se deinceps abdicare profitetur.
Quorum facinus erroris ob cautelam Catholicorum posteris censui significare. Hæc sunt amodo verba Cardinalis et Legati: « Confessi sunt magistri quondam erroris, plena prius, consilio Episcoporum et Magnatum, sibi libertate restituta, quod, licet, sectam eorum sequentes Evangelia simplicioribus ad fallendum prædicent, tamen Christum natum haud verum fuisse hominem; nec comedisse aut bibisse, aut aliud humanæ actionis aut necessitatis in veritate sustinuisse; passum, crucifixum, mortuum, surrexisse non credunt; sed omnia quæ Evangelia seu Apostoli de Christo asserunt, fantastica dicunt. Quod de Sacrificio Altaris, baptimaste parvulorum, conjugiis, aliisque Sacramentis et Divinis Officiis Sacrosancta Romana Ecclesia constituit, et universitas Catholicorum credit, recipit et servat, omnino reprobant et condemnant. Sathanam magnum Luciferum, qui propter elevationem et nequitiam suam de throno bonorum cecidit Angelorum, creatorem cœli et terræ, omnium-que rerum visibilium et invisibilium, spirituum malorum creatorem et Principem et Deum esse profitebantur, ipsum-que legem Moysi dedisse asseverant. In carnali consuetudine cujuslibet maris et fœminæ, sive parentes, sive fratres, sive communes matres, aut cujuslibet consanguinitatis vel affinitatis mulieres existant, par dicunt esse delictum. Mulieres quæ inter ipsos concipiunt, fœtus interimunt: tamen dicebatur a peritioribus eorum id evitari; cum manifeste inter illas multæ conceperint, proles non comparet. Ea quæ dicta sunt, aliaque plura præfati quondam hæresiarchæ publice coram nobis et coram venerabilibus Fratribus nostris Geraldo Auxitano Archiepiscopo, Geraldo Caturcensi et Gosselino Tolosano Præsulibus, in conspectu populi confessi sunt » (3).
(1) Obiit Ludovicus XIV. Kal. Octobris anno 1180.
(2) In chronica S. Martialis hæc verba vidi : « Joannis-Baptistæ natali, Ricardus Comes Pictavensis populo Lemovicensi mandat evertere muros, quod protinus adimpletur. Tamen credo quod hoc fuit quando Vicecomes Lemovicensis fecit cum patre suo pacem, quod pater diruere fecit illos » Auctor Chronici S. Martini Lemov.
(3) Eadem fere errorum capita reprehendit in hæriticis qui sua ætate Agennensem tractum infestabant, Radulfus Ardens anno 1101 demortuus, Serm. III. in Dom. VIII. post Trinitatem. « Tales sunt hodie, inquit, haeritici Manichaei, qui sua haeresi patriam Agennensem maculaverunt, qui mentiuntur se vitam tenere Apostolorum, dicentes se non mentiri nec omnino jurare, sub praetextu abstinentiae et continentiae escas carnium et nuptias damnantes. Dicunt enim tantum flagitium esse accedere ad uxorem, quantum ad matrem vel ad filiam. Damnant etiam vetus testamentum; de novo vero quaedam recipiunt, quaedam non; et quod gravius est duos praedicant rerum auctores. Deum invisibilium, Diabolum visibilium auctorem credentes ; unde et occulte adorant Diobolum, quem sui corporis credunt creatorem. Sacramentum vero altaris purum panem esse dicunt. Baptismum negant. Neminem posse salvari nisi per suas manus praedicant. Resurrectionem etiam corporum negant. »
(4) In alio exemplari dicitur convenoius de Redonas.
Milites ac Principes, quemadmodum patres illorum Ecclesias studebant construere, isti, aituntur evertere. Si homines ipsorum capti fuerint alicubi, ipsisque quoquomodo reddidi, paulo, minus ab hostibus exigunt redemptionem; cum a vicinis aliquid rapuerunt, præter capitale exigunt procurationem. Hujus crimiis inventor Henricus de Lesigniaco, Aymericus de Jarnac, frater Hugonis Comitis de Marchia, Gulferii senioris (de Turribus) satelles, fuisse refertur.
Fœneratores olim publici obnoxii Principibus erant: nunc tam crebro reperiuntur, ut aliqui usuras vocitent census, quasi redditus agrorum. Et quia hujusmodi sceleribus corrupta est omnis caro (nam Principes et etiam mediocres consanguineas ducunt uxores); immisit Deus in Aquitania hostes crudelium populorum, quales patres nostri non viderunt a tempore Normannorum; primo Basculi; postmodum Teuthonici Flandrenses, et ut rustice loquar, Brabansons, Hannuyers, Asperes, Pailler, Navar, Turlau, Vales, Roma, Cotarel, Catalans, Aragones, quorum dentes et arma omnem pene Aquitaniam corroserunt.
Quisque frater uxorem ducere festinat: idcirco paterna hæreditas quadrifarie, aut in pluribus partibus divisa est. Attenuat imo adnihilat familias Principum antiquorum moderni temporis ætas, quæ cito senescit, et antequam annos attigerit avitos, canescit. Crebro tamen petunt Cœnobia vel Hospitalia milites et frequentius Jerosolymis peregrinantur: et quamvis plures malefacta propria minime restituant ad plenum, tamen multi plura emendant quam facerent, si domi remanerent. Corpus mortis periculo pro Christo tradunt, relinquentes filios et uxores, seu paternas hæredidates. Feria VI. ab adipe, Sabbato a carnibus plus solito abstinet vulgus; licet multi melius lacerent, si carnes ederent, quam multa flagitia committerent; periculosum tamen est aliqua eorum bona depravere, etiamsi plurima mala committant, ne desperent; provocandi tamen sunt et obsecrandi causa ejusdem, ut corrigant errata. Verumtamen ille se decipit, qui jejunus diripit aliena (2).
(1) In cod. Reg. 5452. qui chronici Vosiensis fragmentum solummodo continet, instar popularis modo sine manicis.
(2) In quibusdam Codicibus additur haec clausula : Explicit Chronica Gaufridi Coenobitae S. Martialis. In Exemplaribus tamen duobus Labbeo commodatis a Joanne du Bouchet et Henrico Justello, sequitur altera pars seu appendix Chronici Gaufredi Prioris Vosiensis, quae ad tempora Philippi Augusti pertinet.
Lorem ipsum dolor sit amet, consectetur adipiscing elit. Mauris molestie feugiat tellus at vehicula. Orci varius natoque penatibus et magnis dis parturient montes, nascetur ridiculus mus. Maecenas sit amet odio dui. Suspendisse convallis lacus eu urna semper, eget accumsan nulla efficitur. Duis auctor, urna in iaculis tristique, justo lectus malesuada purus, eget tempus dolor mauris ut erat. Curabitur sed nibh sit amet dui facilisis blandit eget ac risus. Mauris congue ornare ullamcorper. Proin in fermentum erat.
Lorem ipsum dolor sit amet, consectetur adipiscing elit. Mauris molestie feugiat tellus at vehicula. Orci varius natoque penatibus et magnis dis parturient montes, nascetur ridiculus mus. Maecenas sit amet odio dui. Suspendisse convallis lacus eu urna semper,
✔ Inizio: Ulixes, cum Ilio in patriam Ithacam reverteretur, tempestate...
Fine: ...is vinculis vinxit ut effugere non potuerint et ad naves reducti sint.
AD M. ANNIUM VERUM
... Vestrae pro re nata occupationes... aliud... percontatum an videre me posset; postquam respondi posse, succidaneum sibi Tranquillum nostrum paravit. quem etiam caenae succidaneum paraverat. Mea parum refert, quis me de caris tibi amicis diligat, nisi quod prior ratio est ejus, qui minus est nostri fastidiosus. Ego.. dem... ver ... cerem. Nam is quoque ex tempore ego vidi. Inevenit autem me Tranquillus cum frigeret, etiam nunc vetantem, sed minus... belli... ago quanta Transquillli industriae, qui nisi sciret, quanto opere me diligeres, voluntarium hoc negotium sibi numquam expetisset.
... Sit, quod jubes, rectum fortasse, sed serum; neque enim omnia quae ratio postulat etiam aetas tolerat... An tu cycnum coges in ultima cantione cornicum voculas aemulari?...
Sed ne in prima ista parte diutius quam epistulae modus postulat, commoremur, tempus est de verbis primum, quid censeas considerare. Dic sodes hoc mihi, utrum ne tametsi sine ullo labore ac studio meo verba mihi elegantiora ultro occurrerent, spernenda censes ac repudianda ? An cum labore quidem et studio investigare verba elegantia prohibes ; eadem vero, si ultro, si injussu atque invocatu meo venerint, ut Menelaum ad epulas, quidem recipi jubes? Nam istud quidem vetare, durum prosus atque inhumanum est : consimile ut si ab hospite, qui te falerno accipiat, quod rure ejus natum domi superfiat, cretense postules vel saguntinum, quod, malum ! foris quaerendum sibi atque mercandum sit. Quid... Haud igitur indicarent ea, si ... Quid nostra memoria Euphrates, Dio, Timocrates, Athenodotus? quid horum magister Musonius? nonne summa facundia praediti, neque minus sapientiae, quam eloquentiae gloria incluti extiterunt? An tu... consulto verbis usum... ne pallium quidem sordibus obsitum candido et pure lauto praetulisset ? Nisi forte eum tu arbitrare claudum quoque consulto factum, et servum consulto natum. Quid igitur est? Tam facile ille...
Organum Populeti - Vicipaedia
Organum Metzler Abbatiae Populeti (2012).
Novum magnum organum Metzler Abbatiae Populeti (Catalaunia), anno 2012 ab officina Metzler Orgelbau AG (Confoederatio Helvetica) constructum, ante murum occidentalem ecclesiae praedicti monasterii, supra portam maiorem situm est. Benedicto organo ab Iosepho Alegre et Vilas abbate Populeti die 24 Novembris 2012 in festo Domini Nostri Iesu Christi Universorum Regis, concertus inauguralis die 7 Decembris 2012 factus est, ab Olivario Latry, Ecclesiae Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis organista, pulsato.[1]
Instrumentum musicum, per manus artificum factum, secundum artem barocam conceptum est, cum 61 mutationibus seu vocibus in claviliis 3 necnon pedali 1 ordinatis, numerus autem fistularum 3500.
Ad exstruendum illum 16.500 horae laboris ordinatae sunt.[2]
Cum voce fistularum, organum Populeti mentes et corda fidelium ad laudem Sanctae Trinitatis movere intendit, necnon ad dialogum fidei cum cultura contributionem suam portare desiderat.[3]
De hac pagina
Novissima mutatio die 13 Aprilis 2013 hora 15:13 facta.
Nonobstantibus ceteris condicionibus hunc textum tractare licet secundum "Creative Commons Attribution-ShareAlike License". Vide modos et condiciones.
Res publica democratica Germanica - Vicipaedia
(Redirectum de Res publica Democratica Germanica)
Palast der Republik - Palatium rei publicae interea destructum et Turris televisoria anno 1989o
Ordo regionum usque ad 1952: 5 regiones et Berolinum (Orientale)
Numerus incolarum circa 16,35 milliones (tempore Ianuarii 1990)
Spissitas incolarum 151 incolae per km²
Temporis spatium quo erat 7 Octobris 1949 usque ad 2 Octobris 1990
Moneta usque ad 1964:Marca Germanica (non eadem quam Marca Germanica Germaniae occidentalis)
usque ab 1. Iulii 1990 (Unio monetaria):Marca Germanica reipublicae Germanicae, haec Marca Germaniae occidentalis erat.
Dies nationalis 7 Octobris (Dies reipublicae)
Nota autocineti usque ad finem anni 1973: D, post: DDR
Res publica democratica Germanica (vel RPDG, Germanice Deutsche Demokratische Republik vel DDR) fuit civitas media in Europa. Exstabat ab anno 1949 ad annum 1990.
Condita est post secundum bellum mundanum anno 1949 in Germaniae parte, quae sub dicione Unionis Sovieticae erat, cum altera parte Res publica foederata Germanica cum aliis victricibus nationibus illius belli, quae magistratuum creandorum et commercii libertate instituebantur, foedus iniret. Anno 1990 duae illae Germanorum res publicae in unius rursus populi corpus coaluerunt.
Praesides consilii ministrorum rei publicae democraticae Germanicae (1949-1990)[recensere _ fontem recensere]
Praeses Consilii Ministrorum
Gulielmus Stoph 24 Septembris 1964 3 Octobris 1973 SED
Numerus natorum pro mille incolis secundum circulos anno 1996°
Vicimedia Communia plura habent quae ad RPDG spectant.